MYIACORES

MYIACORES
MYIACORES
Graece Μυιακόρης, apud Plinium l. 29. c. 6i. Deus est muscarum everritor, ἀπὸ τοῦ καθαίρειν καὶ κορεῖν τὰς μυίας, dictus, Eliis in veneratione. Alius ab illo Iove Α᾿πομυίῳ, qui Olympiae tantum colebatur, ad expellendas muscas, quae tempore sacri certaminis, propter sacrificia, magnâ multitudine Olympiam advolabant; quad singulis tanturn lustris solebat sactitari. At Elii sive Elidenses quotannis sacra faciebant Deo Μυιακόρῃ, ut muscas exterminaret, quarum copia aeris tractum pestilenti spiritu corrumpebat: unde et Arcades Eleis contermini Μυίαγρον Deum coluêre, ut importuni et improbi animalis molestiâ libirarentur, etc. Salmas. ad Solin. p. 12.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MYIAGRUS seu MUJAGRUS — non Myagrus, ut aliiscribunt, (myagrus enim non est muscarum venator, sed murium) Graece Μυίαγρος, Deus fuit, seu potius Heros, in Elide, apud Plin. l. 10. c. 28. Invocatn Elei Myiagron Deum, muscarum multitudine pestilentiam adferente: quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”